メモ 天使による体の獲得と自然発生の比較

  • Scaliger, Exotericae exercitationes, 467v-468r (ex. 359, sec. 13)

Tanto facilius angelum posse sibi corpus assumere materiale, quam a materia queat suscipi forma aequivoca: quae sibi murem fabricat in fimeto: quanto minus operosum est corpus assumptum, quam corpus muris. [...]. Itaque ad assumendum corpus sibi, illo temporis tractu non eget. Si igitur solis, exempli gratia, intelligentia, non solum muris corpus fabricat, sed etiam dat animam in fimeto: quanto facilius, celerius, commodius confecerit angelus sibi corpus: quod corpus est minus negotiosum, quam muris corpus: qui angelus est nobilior, quam solis intelligentia.