アヴィセンナ、アヴェロエス、天使

 最初の二つは『治癒の書 霊魂論』でアヴィセンナが天球の知性と霊魂を天使とみなしているところです。最後の一つはアヴェロエスが天を神と天使たちの住むところと論じている箇所です。翻訳をしたいのですけど親知らずを抜いた箇所が痛くて挫折しました。とりあえずメモ代わりにラテン語のまま引いておきます。

Avicenna

Dicemus ergo quod omnia quae in mundo sunt praeterita, praesentia et futura, habent esse in sapientia creatoris et angelorum intellectualium secundum aliquid, et habent esse in animabus quae sunt angeli caelorum secundum aliud. Postea autem declarabuntur isti duo modi alias et demonstrabitur tibi quod animae humanae maiorem habent comparationem cum substantiis angelicis quam cum corporibus sensibilibus, et non est illic occultatio aliqua nec avaritia, sed occultatio est secundum receptibilia, aut quia sunt infusa corporibus, aut quia sunt inquinata ab his quibus deprimuntur deorsum. (Liber de anima, seu, sextus de naturalibus, ed. S. van Riet, vol. 2, pp. 28–29)

Avicenna
Postquam autem esse coepit a primo, tunc quicquid consequitur aliud est inferius in ordine suo priore nec cessat descendere per gradus. In hoc autem primus gradus est angelorum spiritalium spoliatorum qui vocantur intelligentiae. Post haec est ordo angelorum spiritalium qui vocantur animae, et hi sunt angeli administratores. Postea est ordo corporum caelestium, ex quibus aliud est nobilius alio sic usque quo perveniatur ad ultimum eorum. (Liber de anima, vol. 1, p. 522)

Averroes

Et cum dixit quod sensus testatur rationi, in hac ratione incepit dare significationes ex propositionibus famosis apud plures gentes, dicendo Omnes enim homines conveniunt etc., idest et testatur huic quod diximus quod omnes gentes concedentes Deum esse conveniunt in hoc quod celum est locus Dei et aliorum spirituum qui vulgariter dicuntur angeli; similiter invenitur in omnibus legibusque sunt in hoc tempore, leges autem non differunt a legibus Grecorum nisi quod iste leges dicunt angelos esse corporeos. (Commentum magnum super libro De celo et mundo Aristotelis, ed. Francis James Carmody, vol. 1, p. 45 [bk 1 comm. 22])